CYARAXES vel CYAXARES I

CYARAXES vel CYAXARES I
CYARAXES, vel CYAXARES I.
Phraortis Regis Persarum ac Medorum filius, ei successit, A. M. 3419. Olymp. 36. quibusdam Astybaras dictus, qui aiunt, cum Nineven obsedisset, a Scythis ad regnum suum defendendum inde aversum, exercitumque eius a Madia, Duce eorum, victum: Postmodum vero illorum praecipuis ad convivium funestum invitatis sublatisque, reliquos facile disiectos esse, Nic. Lloydius. post annos 28. Ninum seu Niniven urbem, quae ferne sola, per auxiliarium gentium defectionem, Assyriis supererat, a Patre infeliciter tentatam expugnavit, sicque Assyrios subegit, excepta Babylinicâ portione, Astyagis et Darii Medi, qui et ipse Astyages, pater. Primus Asiae populos in provincias distinxit, primus in suum quosque ordinem distribuit, hastatos, sagittarios, equites, cum prius omnia promiscua essent, atque implicata. Cum Lydis porro, quorum Rex tum Alyattes, sexennale bellum gessit, apud quos perfugium Scythis, ac omnem trans halym fluv. Asiam sibi subiecit. Post res praeclare gestas, et reguum insigni accessione auctum, obiit annô regni 40. Diodor. Sic. l. 2. Euseb. Chron. Herod. l. 1. c. 103. et 106. Vide et Alyattes, it Astyages: nec non Nebucadnezar II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CYAXARES II — CYAXARES II. etiam nomen Darii Medi fuisse videtur. Vide ibi, Nic. Lloydius. Marshamo, Darii Medi, qui et Astyages, fil fuit, Cyaraxis vel Cyaxaris I. nepos, aliis Assuerus, Estherae maritus, ex Scaligero, Cu axarem esse Assuerum, docente. Hic… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”